Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 19

Qui ergo solverit,etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisaeos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quae nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, praetereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi.Minimus vocabitur,etc. In regno coelorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni.Qui autem fecerit.Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet.Soli enim factores legis justi sunt apud DeumRom. 2..
(* Traductions européennes)